[224] EPISTOLA XXIV.

Reverendis, Nobilibus, Clarissimis at Eximiis Viris

DEPUTATIS FRISIAE,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Cum negocium istud Pacificationis in eo statu sit quod singulae provinciae suum judicium interponere debeant super articulis qui jam pridem hic fuerunt exhibits, valde miror me nihil a vobis intelligere, quid a patria nostra in hac re actum & conclusum sit: fortassis etiam non male fecissetis si per proprium nuncium, (cujus merces non adeo gravare patriam potest) me de vestro ad unumquemque articulum judicio admonuissetis. Priusquam a communibus Statibus nostris resolutio super iis petita fuisset: colligo enim ex iis literis quae ad nos ab Archiduce & Ordinibus scriptae sunt, uniuscujusque provinciae judicium & voluntatem super praedict. articulis requisitum esse, cumque omnium provinciarum non una & eadem constitutio sit, nec pares vel necessitates vel privilegia, ita summo judicio opus erit, ne ex parte propriae nostrae quicquam mittatur, quod ad incolumitatem, securitatem & salutem ejus aliquo modo conducere poterit. Siquidem non dubito in generali resolutione quae per Ordines fiet rationem eorum habitam iri quae a singulis provinciis proposita fuerint. Vel forte visum vobis est, resolutionem istam non seorsum cum Statibus nostris, sed Deputatis ad hoc quibusdam eam cum reliquis unitis Provinciis inire & accipere. Utcunque sit, saltem non gravabimini, mihi (qui hic vicem vestram obeo, vobisque quam Transisulanis conjunctior sim, qui hoc tamen diligenter & ut spero non inutiliter faciunt) de omnibus actis vestris significare, ut secundum ea consilia mea ex voluntate vestra dirigere possim. Scire etiam semel ex vobis cupio, qua fiducia putetis vos libertatem vestram in perpetuum tuituros, cum omnes arces apud nos integras relinquatis. An hoc vobis suadent unitae Provinciae. Quod restat, mitto vobis ea scripta & literas quae ab eo tempore quo ultimo ad vos scripsi, hic exhibita sunt, notata sunt juxta ordinem nostrum literis V.X.Y.Z. volebam iis adjicere binas literas propterea quod prudenter mihi scriptae visae fuerint, quas Status Brabantiae, unas ad Dominos Commissarios, alteras ad Ducem de Terranova his proximis diebus dederunt, sed otium ad describendas eas Scriba meus non habuit, mittam illas postea. His finem facio, vosque gratiae & misericordiae Domini supplex commendo ut in ea agatis & valeatis, Coloniae XXIII. Septemb. Anno MDLXXIX.

Vester ex animo,

AGGAEUS DE ALBADA.